Latin
SECVNDA PARS
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 214-2
Unproofread scanNot analysed yet
SECVNDA PARS PRIMI LIBRI Elementorum. Si in duas rectas Lineas recta incidens Linea Alternos Angu los aequos ad inu cem fecerit Parallelae ipsae rectae Lincae ad inuicem erunt IN praesenti quidem Theoremate tanquam euidens praeassumptum non fuit rectas Lineas in vno esse Plano, potius verò in omnibus Theorematibus, quę in Plano considerantur. Adijcitur autem hoc, eò quòd non omnino Alternis Angulis aequalibus existentibus rectę Lineae Parallelae essent, nisi in eodem quoque essent Plano . nihil . n. obstat in modum literę X rectis Lineis altera quidem in vno, altera verò in alio Plano iacentibus rectam in ipsas incidentem Lineam Alternos aequales efficere, non sunt tamen Parallelae quae hoc modo se habent rectae Lineae. Praeassumptum itaque fuit quòd omnia quaecunque in plana tractatione describimus, in vno eodemque Plano excogitamus Quapropter hac quoque additione in pręsentia non indiguit. Sciendum autem est quòd particulam† Alternatim) dupliciter Geometra suscipit interdum quidem iuxta talem situm, interdum verò iuxta talem Rationum consequentiam.