Latin
SECVNDA PARS
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 222
Unproofread scanNot analysed yet
quandoquidem siquis etiam non Parallelas rectas Lineas acceperit, eisdem suppositionibus assumptis eadem consequentur. Aduersus igitur Ptolemaeum haec dicentes animaduertemus. patet enim ex ijs, quae diximus ostensionis imbecilitas. Agè autem illos quoque inspiciamus, qui dicunt fieri non posse vt quae ab Angulis minoribus quàm duo Recti producuntur coincidant. Cùm enim accepissent duas rectas Lineas ab, cd, &incidentem in ipsas rectam Lineam a C, internosque duos Angulos duobus rectis minores facientem, fieri potest inquiunt vt rectę Lineę a b, cd non coincidentes ostendantur. diuidatur enim bifariam ipsa a c in Signo e, &abscintur ab ipsa quidem ab, aequalis ipsi a e, quae sit a f: ab ipsa verò ed, aequalis ipsi ec, ipsa eg. Manifestum itaque est quòd rectae Lineę af, eg non coincident in Signis fg. Si enim coincident, erunt duae ipsi ac aequales in Triangulo, quod fieri non potest. Connectatur rursus fg, &diuidatur bifariam in h Signo, abscindanturque aequales. Neque hae igitur coincident per eandem rationem, hocque in infinitum facientes Signa non coincidentia connectendo, &connex am bifariam secando, à rectisque Lineis hisce dimidijs ęquales Lineas abscindendo, ostendere dicunt quòd a b, cd rectę Lineae nusquam coincidunt. His itaque talia dicentibus, dicendum nobis est quòd verum quidem dicunt, non tamen quantum opinantur. determinare enim coincidentię Signum simpliciter hoc modo, verum non est, neque verum est ipsas nullomodo prorsus coincidere. non coincidant enim ipsae ab, ed rectae Lineae Angulob ac, &Angulo de a determinato, in Signis f, &g, nihil tamen impediet quin coincidant in Signis K, I, si etiam ipsę fk, gl ipsis fh, hg ęquales fuerint. coincidentibus. n. ipsis a k, cI non adhuc ijdem manent ipsi kfh, Igh Anguli, &quędam ipsius fg rectę Lineę pars extra ip sas a k, cI rectas Lineas reliquitur. &sic duae rursus ipsae scilicet fk, gl tanta Basi maiores sunt quantam intercipiunt in interiori ipsius fg rectę Lineę parte. Pręterea autem illud quoque dicendum est indeterminate ipsis dicentibus Rectas, quę à minoribus quam duo Recti protrahuntur non coincidere, quòd ea quoque destruunt, quae destruere nolunt. Sit enim eadem descriptio. Vtrùm igitur possibile est à Signo a ad Signum grectam Lineam connectere an impossibile?