Latin
SECVNDA PARS
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 223
Unproofread scanNot analysed yet
nam si impossibile quidem est, praeter quintam Petitionem primam quoque destruunt dicentem ab omni Signo ad omne Signum fieri posse vt recta Linea ducatur: si verò possibile, connectatur. Quoniam itaque Anguli fac, gea duobus Rectis sunt minores, ma nifestum est quòd Anguli etiam igac, g à multò magis duobus Rectis minores sunt. Lineę rectę igitur a gr eg in Signo g coinciderunt ab Angulis productae, qui duobus sunt Rectis mi nores. Fieri ergo non potest vt indeterminatè dicatur eas, quae à minoribus quàm duo Recti producuntur non coincidere. Verumenim uero quòd aliquae quidem rectae Lineae ab Angulis, qui sunt minores duobus Rectis productae coincidunt, manifestum est, quanuis de omnibus hoc quęrere sermo videatur. dicat enim aliquis indefinita duo rum Rectorum diminutione existente, iuxta quidem tar tam diminutionem non coincidentes rectas Lineas permanere: iuxta verò aliam hac minorem, coincidere. Ei autem, qui huiusce Demonstrationem perspicere quaerit dicatur à nobis quòd opus est tale Pronuntiatum praeassumpsisse) quo Aristoteles quoque vsus est Mundum finitum esse ostendens) Si ab vno Signo duae rectae Lineae Angulum facien tes in infinitum producantur, ipsarum, quippe quae in infinitum productę sunt distantia omnem finitam Magnitudinem excedit. osten dit enim ille quòd rectis Lineis, quę à Centro ad Circunferenti am pro ductae sunt infinitis existentibus, interuallum quoque inter ipsas interiacens infinitum erit. finito siquidem existente, fieri potest vt distantia augeatur. Quamobrem rectae Lineae infinitae non sunt. Omni igitur finita Magnitudine majus interuallum rectae, quae in infinitum producuntur Lineae ab inuicem distabunt. Hoc sanè praesupposito, dico quòd si alteram Parallelarum rectarum Linearum quaedam re cta Linea secuerit, reliquam quoque secabit. Sint enim Parallelae ab, ed, secetque ipsam ab, recta Linea efg. Dico quòd ipsam quoque cd lebos? secabit. cùm enim duae rectę Lineę sint, quae ab vno Signo fin infinitum producuntur, ipsae nempe bf, fg, omni Magnitudine maiorem habent distantiam. Quapropter hac quoque, quae tanta est quantum est in teruallum, quod interP arallelas adiacet. Aliquę re ctę Iincae à minoribus quam duc Recti pro ductę cri cidunt, &a liquę nor coincidunt. &haec ell propria Au roris orinio Pronuntia tum, quo vs est et Aristot. 1. de cęlo tex Ostensio Aristo Sumptio. Demon Sum ptionis.