Latin
232
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 232
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter quod statim post hoc sequitur veluti constituto iam Parallelogrammo, quę per se Diligentia insunt hisce Spatiis contemplatur. At hęc quidem manifesta sunt. proponis Oportet autem &diligentiam, quae in Propositione hac est considerare. Primò quidem quòd non satis erat eas, quae coniunguntur aePrimò. quales esse. non enim omnino quę ęquales coniungunt, ęquales sunt, nisi Parallelae etiam essent. nam Triangulo aequicrure existente, &Signo in vno aequalium Laterum assumpto, per hocque Basi Parallela recta Linea ducta, aequales quidem coniungunt Parallela Basi, &ipsa Basis, non tamen aequales quoque sunt. illae siquidem Parallelae Secundò. non erant, quippe quae ad verticem Trianguli coincidunt. Secundò autem, quòd neque hoc, nempe Parallelas esse subiectas rectas Lineas non autem aequales, eas, quae coniungunt factum ire Parallelas existimauit. in iam dicta enim Constructione, quae in aequicrure Tr iangulo facta fuit hoc quoque perspicuum est. ducta enim recta Linca, &Basis Parallelae sunt, verùm quae ipsas coniungunt Parallelae non sunt. partes siquidem sunt Laterum aequicruris. Opus est igitur ad aequalitatem quidem coniungentium, Parallela earum, quae coniun† ad illaguntur positione:t ad Parallelarum autem positionem, illarum aequarum autem Palitate. Idcirco Elementorum institutor vtrunque in ijs, quae coniunrallelam po sitionem, h. guntur assumpsit, vt in coniungentibus etiam vtrunque ostendat tum rum ęquali aequales inter se, tum Parallelas esse. Tertiò verò praeter hęc dicatur rate. Tertiò quòd &aequalibus, &Parallelis rectis Lineis suppositis, non omnino quę ipsas coniungunt, ęquales, &Parallelę sunt. nisi enim ad easdem partes coniunctiones fecerimus, vt quidem Parallelae ipsae sint fieri non potest (secantur siquidem ad inuicem) vt autem ęquales, quandoque quidem fieri potest, quandoque verò minimè. nam si quidem Quadrangulum, vel altera parte longius sumpseris, vt ab e d, rectasque Lineas ad, be coniunxeris, Dimetientes ęquales quidem sunt, non autem Parallelę, atqui ęqua lia, &Parallela dictorum Spatiorum ex op posito iacentia Latera coniungunt: Si autem Rhombus, vel Rhomboides, horum Dimentientes non solùm non Parallelae, verùm etiam inaequales sunt. cùm enim a b, ipsi cdaequalis sit, communis autem a c, Angulusque b ac, Angulo a c dinaequalis, Bases quoque inaequales sunt.