Latin
233
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 233
Unproofread scanNot analysed yet
Non immeritò igitur Elementorum institutor aequum esse censet vt quae aequales, Parallelasque coniungunt, ad easdem partes coniunctionem faciant, ne aequalibus, atque Parallelis ipsis ac, b d suppositis, ipsas a d, &be coniungentes accipiamus, sed ipsas ab, &cd. hasce enim ostendit quidem aequales, &Parallelas: illas verò, Parallelas quidem nunquam, aequales autem in Quadrangulo quidem, &Parte altera longiori iam ostendimus, in Rhombo verò, &Rhomboide nunquam ostendemus. oppositum siquidem ostensum est, quòd inęquales sunt propter internorum, ad easdemque partes iacentium Angulorum inaequalitatem