Latin
TERTIA PARS PRIMI LLEMENTORVM
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 234
Unproofread scanNot analysed yet
Quatuor autem Parallelogrammis existentibus, quę in Suppositionibus etiam definiuit, Quadrangulo, Parte altera longio ri, Rhombo, atque Rhomboide, hoc adnotatu dignum est, quod si quidem quatuor haec in rectangula, &non rectangula diuidamus, inueniemus non solùm Spatia Dimetientes ipsorum bifariam secare, verùm ipsas quoque Dimetientes in rectangulis quidem aequales esse, in non rectangulis autem, inaequales, vt in precedenti Theoremate dictum est: Si verò in ęquilatera, &non aequilatera, reperiemus rursus in aequilateris quidem non solùm Spatia à Dimetientibus bifariam secari, sed Angulos etiam, per quos ipsae ducuntur: in non ęquilateris autem, nequaquam. etenim in Quadrangulo, &in Rhombo Angulos bifariam Dimetientes secant, non Spatia tantùm: in Altera parte longiori autem, atque in Rhomboide, Spatia duntaxat. Sit enim Quadrangulum, vel Rhombus abed, &Dimetiens ad. Quoniam igitur ab, bd Latera ac, ed Lateribus sunt aequalia (aequilatera enim sunt Angulique abd, a cd aequales (ex opposito enim iacent) necnon Basis communis, omnia omnibus sunt aequalia. Quapropter Anguli etiam b ac, ed b bifariam secti sunt. Rursus sit idem vel Altera parte longius, vel Rhomboides. Si itaque Angulus b ac, &Angulus cd b bifariam à Dimetiente secatur, Angulus autem C ad Angulo ad b ęqualis est, Angulus etiam b ad An gulo a db erit aequalis. Quamobrem Latus quoque ab Lateri bd aequum erit. Verùm inęqualia sunt. Angulus igitur b ac à Dimetiente bifariam non secatur. Similiter autem neque Angulus cdb, qui ipsi aequalis est. Vt itaque paucis rem complectar, in Quadrangulo quidem &Dimetientes aequales sunt propter Angulorum rectitudinem, &Anguli bifariam à Dimetientibus secantur propter Laterum aequalitatem, &Area bifariam per Diagonium diuiditur propter communem Parallelogrammorum proprietatem: in Parte altera longiori verò Dimetientes quidem aequales sunt eò quòd rectangulum est, Anguli autem à Dimentientibus bifariam non secantur eò quod non est aequilaterum, Spatiorum verò in partes aequales diuisio huic quoque inest quatenus Parallelogrammum est: in Rhombo autem in aequales quidem Dimetientes sunt quoniam non est rectangulum, ab his verò non solùm Spatia bifariam secantur quoniam est Parallelogrammum, sed Anguli etiam quoniam aequilaterum est: in reliquo verò nempe in Rhomboide &Dimetientes inaequales sunt tanquam non rectangulo, &Anguli ab his in partes inęquales secantur tanquam non ęquilatero, sola autem Spatia, quae sunt ad vtrasque Diagoniorum partes, aequalia fiunt tanquam Parallelogrammo existente.