Latin
TERTIA PARS PRIMI LLEMENTORVM
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 233-2
Unproofread scanNot analysed yet
TERTIA PARS PRIMI LLEMENTORVM Parallelogrammorum Spatiorum Latera, quae ex ooposite Propo. 34. sunt, &Anguli, inter se sunt aequalia, &Dimetiens ea Theo. 14. bifariam secat. CVm ex praecedenti Theoremate constitutum iam Parallelogran- com. 8. mum accepisset, nunc quae ipsi primò insunt, quaeque propriam eius Tres huius exprimunt constitutionem, contemplatur. Haec autem talia sunt, TheoreLatera, quae ex opposito sunt aequalia esse, &Angulos, qui ex oppomatis passiones. sito sunt aequos esse, &Spatia ipsa bifariam à Dimetiente secari. de his enim dictum est illud, &Dimetiens ea bifariam secat. ita vt Area Documáipsa sit totum id, quod bifariam secatur, non autem Anguli per quos tum. Dimetiens transit. Hęc itaque tria per se Parallelogrammis insunt, La terum, &Angulorum ex opposito iacentium aequalitas, Spatiorumque per Dimetientes bipertita sectio. Et vides quòd ab omnibus proprietates ipsorum venatus est, à Lateribus scilicet, ab Angulis, ab ipsisque Areis.