Latin
TERTIA PARS PRIMI ELEMENTORVM
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 243
Unproofread scanNot analysed yet
Parallelogrammum ergo est ipsum cb, habetque eandem Basim cum vtroque Parallelogram morum ab, cd, &in eisdem est Parallelis. Parallelogrammum igitur ab Parallelogrammo cd est ęquale. Si quis autem neque communem habentes partem, neque à se inuicem separatas Parallelogrammorum Bases supponat, verùm quod solùm reliquum est se inuicem tangentes in vno Signo, vt in Parallelogrammis ae, ed, dicemus quòd Basis be, Basi ef, &Lateri ed est aequalis. Quamobrem &rectalinea cb, rectae Lineae de aequalis, &Parallela est. quae enim aequales, &Parallelas conlungunt, aequales &ipsae, Parallelęque sunt. Parallelogrammum igitur est ipsum bd, &est super eisdem Basibus, &ineisdem Parallalelis cum ipsis cb, de Parallelogrammis. Aequalia ergo sunt eb, de Parallelogramma. At nos quidem iuxta primam notionem Theorematis Constructiones diuisimus cùm dicebamus Bases aut communem habere partem, †aut tangere tantùm se inuicem, aut à se inuicem distare Fieri autem potest vt quanuis se se tangant quemadmodum ipsę be, ef, totum de Parallelogrammum extra Latus ce supponatur, vel co Latus congruens ipsi a e rectae Lineae, vel Latus ce secans Latus ac, vel Latere ac producto vsque ad Signum h Latusc e cadens tanquam Dimetiens Parallelogrammi he, quando &d fLarus idem fuerit cum recta Linea af, vel ce Latus secans Latus a h, vel a hLatere producto vsque ad k Signum Latus ce cadens extra Signum h, &Latus dfsecans Latus a h vel congruens Fran