Latin
FRANCISCVS BAROCIVS
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 245
Unproofread scanNot analysed yet
FRANCISCVS BAROCIVS LECTOREM. IC tibi animaduertendum est candide Lector, quòd praesens decimum Procli commentarium imperfectum à nobis repertum est in om nibus exemplaribus, quae ad hoc vsque tempus ad manus nostras peruenere. ideo quale se se offert, tale in ordine suo imprimendum esse censui, ne te laterent pauca ea, quae in eo reperiuntur. Vt autem clarè eius imperfectionem cognoscas, nonnulla sunt mihi percurrenda, quibus cuncta, quae in eo continerentur si integrum esset, paucis complectar. Cùm itaque Proclus noster primùm communitatem, atque differentiam praesentis, &praecedentis Theorematis tradidisset, docuissetque obiter quomodo Parallelogramma in eisdem dicantur esse Parallelis, more suo ad exponendos Constructionis Casus se se accinxit. Casus autem (vt apud eum videre potes) tres in vniuersum, &iuxta primam animi notionem se se nobis offerunt, è quorum numero vnus quidem est ille, quem Euclides in sua Constructione suscepit: reliqui verò duo sunt ij, quos Proclus declarare sibi proposuit. quos sanè cùm declarauerit, &ostenderit quòd Theorema vniuersè in his tribus Casibus veritatem nanciscitur, statim quod erat consequenter exponendum adiecit, horum nempe trium Casuum Diuisionem vnà cum Theorematis in omnibus Casuum partibus Demonstratione. Verùm Diuisio quidem talis est. Quum Parallelogrammorum super aequalibus Basibus, in eisdemque Parallelis existentium tres sint Constructionis Casus, &Bases ipsorum aut omnino à se se disiunctae sint, vt Elementorum institutor supposuit: aut in vno tantùm Signo coniunctae, vt Proclus in secunda sua descriptione: aut quandam habebantpartem communem, vt idem in prima, quilibet adhuc horum trium Casuum septem habet partes.