Latin
PRIMI LIBRI FINIS
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 32
Unproofread scanNot analysed yet
De Caly psone vide Plutar. in opusc de vitad. vsura. rò, qui in Geometria est circulus) verùm vniuersale quidem ipsum considerare fatebimur, sed illud, quod in imaginabilibus distributum estcirculis. Et alium quidem intueri: per aliumque, eum, qui in cogitatione est circulum contemplari: circa alium verò demonstrationes facere. Cùm enim cogitatio rationes habeat: nequeat autem eas con tractè perspicere: distrahit ipsas, ac subducit, &in phantasiam in vestibulis collocatam promit, in illaque, aut etiam cum illa ipsarum circumuoluit cognitionem: diligens quidem à sensilibus separationem imaginabilem verò materiam idoneam ad recipiendas eius formas comperiens. Quapropter eius quoque intellectio non sine phantasia est. Compositionesque figurarum, ac diuisiones imaginabiles sunt, cognitioque ipsarum via quidem est, quae nos ad eam perducit essentiam, quam per cogitationem assequimur: nondum autem ad illam decucurrit, cùm cogitatio ipsa ad exteriora inspiciat, haecque iuxta in teriora contempletur, &rationum impressionibus vtatur, à seseque ad exteriora moueatur. Quòd si vnquam cùm interualla contra xerit, impressionesque, &multitudinem sine impressione, atque vniformiter perspexerit, ad sese reuerti potuerit: tunc eximiè rationes viderit Geometricas, partitionis inquam, interuallique expertes, atque essentiales, quarum copia est. Haecque ipsius actio finis porrò Geometrici studij erit optimus: ac verè doni Mercurialis opus, à quadam Calypsone ipsam ad perfectiorem, magisque intelligentem reducentis cognitionem: necnon ab ijs, quae in phantasia sunt informantibus apprehensionibus soluentis. Et hanc quidem meditationem verum Geometricum meditari oportet, ad excitationemque, necnon ad eum transitum, qui à phantasia ad solam cogitationem sit, ipsam per sese finem facere. Surripiendo se se ab interuallis, passibilique mente ad eam actionem, quae in cogitatione est. Per quam cuncta sine interuallo cernet, &sine parte circulum, ac dimetientem, &quae in circulo sunt multiangula, omniaque in omnibus, &vnumquodque seorsum. Ob hoc enim ostendimus etiam in phantasia, &in multiangulis circulos inscriptos, &in circulis multiangula: alternam rationum partis expertium imitantes ostensionem: Idcircò igitur &figurarum constitutiones, &ortus, &diuisiones, &positiones, &applicationes describimus: quoniam phantasia insuper vtimur, huiuscemodique ex hac distantijs. Siquidem forma ipsa immobilis est, &ingenita, &indiuisibilis, &ab omni subiecto immunis. Verùm quaecunque etiam in illa latenter sunt, cum interuallis, partibiliterque in phantasiam producuntur.