Latin
PRIMI LIBRI FINIS
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 33
Unproofread scanNot analysed yet
Et quod promit quidem, cogitatio est: à quo autem promuntur forma, quae in cogitatione est: in quo verò est id, quod promitur, passibilis, quae vocatur mens. Quae sese circa verae mentis impartibilitatem obuoluit, &à sese purae intelligentiae vim ab interuallo immunem separat, &sese iuxta omnes informes species conformat, omniaque prorsus euadit, ex quibus constat cogitatio ipsa, &quę in nobis est impartibilis ratio. Hęc demum de Geometrica erant nobis dicenda materia, cùm haud ignoraremus quęcunque Porphy rius quoque Philosophus in Miscella neis conscripsit, &quaecunque quamplurimi Platonicorum describunt. Haec autem Geometricis tra ctationibus magis conuenire arbitrati sumus, &Platoni, qui quę Geometriae subijciuntur ea esse vult, quae sub cogitationem cadunt. Haec enim sibi inuicem congruunt: quoniam Geometricarum formarum causae quidem, per quas cogitatio etiam demonstrationes profert, in ipsa praeextiterunt cogitatione: ipsae verò singulae, quae diuiduntur, ac componuntur Figurae, in phantasia sitae sunt. Quae scientia, Geometria sit.