Latin
Cap. IIII
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 38
Unproofread scanNot analysed yet
in generatione fertur, ab imperfecto ad perfectum procedit. A sen su igitur ad considerationem, &ab hac ad mentem non immeritò fiet transitus. Quemadmodum ergo apud Phęnicas propter mercaturas atque commertia, numerorum certa cognitio sumpsit exordium, ita sanè apud Aegyptios quoque Geometria ob iam memoratam reperta est causam. Cùm itaque Thales primùm Aegyptum petijsset, hanc cognitionem in Graeciam transtulit. Et multa quidem ipse inuenit, multorum autem principia sibi succedentibus enarrauit. Alia quidem vniuersalius, alia verò sensibilius attingens. Post hunc autem Ameristus Stesichori Poetę frater, tanquam qui Geometriae studium tetigit, degustauitque memoratur, cuius Hippias quoque Eleus mentionem fecit, veluti in Geometria gloriam reportantis. Post hos autem Pythagoras eam Philosophiam, quae circa ipsam Geometriam versatur, in liberalis doctrinae figuram commutauit, altius ipsius principia considerans immaterialiterque, &intellectiliter theoremata perscrutans. Qui sanè eorum etiam, quae explicari in Geometria non possunt tractationem, mundanarumque figurarum constitutionem inuenit. Hunc verò secutus Anaxagoras Clazomenius multa, quae ad Geometriam pertinent aggressus est. Oenopidesque Chius, qui fuit Anaxagora aliquanto iunior, quorum Plato quoque in Riualibus meminit, veluti eorum, qui in Mathematicis gloriam sint consecuti. Quibus succedens Hippocrates Chius, qui lunulę quadraturam inuenit, Theodorusque Cyrenęus insignes in Geometria euasere. Primus nanque eorum, qui commemorantur, Hippocrates Elementa conscripsit: Plato autem cùm his successisset, fecit tum Geometriam ipsam, tum etiam caeteras Ma thematicas Disciplinas maximum suscepisse additamentum, propter ingens, quod ipsis adhibuit studium. Quemadmodum alicubi ipse sese manifestat, &volumina Mathematicis sermonibus reddendo frequentia: &vbique excitando quod in ipsis mirabile est, Philosophiamque attingit. Hoc autem tempore fuit &Leodamas Thasius, &Archiras Tarentinus, &Theęthetus Atheniensis: à quibus theoremata aucta sunt, ad peritioremque peruenere constitutionem. Leodamante au tem iunior Neoclides fuit, huiusque discipulus Leon: qui ad ea, quae superiores excogitauerant multa addiderunt. Ita vt Leon Elementa quoque construxerit accuratius, &propter multitudinem, &propter vsum eorum, quae in ipsis ostenduntur: &determinationem inuenerit, quando scilicet quod quęritur problema possibile sit, &quando impossibile.