Latin
Cap. IIII
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 39
Unproofread scanNot analysed yet
Eudoxus autem Cnidius Leonte quidem paulò iunior, sodalis verò Platonis, primus multitudinem eorum theorematum, quae vniuersalia appellantur locupletiorem reddidit: &tribus Pro portionibus adiecit tres alias: &quae circa sectionem à Platone sum pserant initium, in huberiorem diffudit multitudinem, resolutionibus Amyclas etiam in ipsis vsus. Amyclas verò Heracleotes vnus ex Platonis fa Menae chmiliaribus, &Menaechmus Eudoxi quidem discipulus, cum Platon mus Dinostraautem versatus, eiusque frater Dinostratus perfectiorem adhuc totam tus fecerunt Geometriam. Theudius autem Magnes, tum in MathemaTheudius ticis disciplinis, tum etiam in reliqua Philosophia praecellere visus est Elementa nanque construxit egregiè, multaque particularium, ma Cyricinus gis vniuersalia fecit. Cyzicinus praeterea Atheniensis ijsdem tempo ribus vigens, &in alijs quidem Mathematicis disciplinis, potissimùm autem in Geometria illustris euasit. Diuersabantur itaque hi inuicem Hermotiin Academia, communes proponendo quaestiones. Hermotimus aumus. tem Colophonius, quae ab Eudoxo, &Theęteto prius edita fuerant huberiora fecit, compluraque inuenit Elementa, Locosque nonnullos conscripsit. Philippus autem Mendęus Platonis discipulus, ab ipsoque Philinpus Mendęus in Nathematicis disciplinis incensus, &quaestiones iuxta Platonis institutiones faciebat, &haec sibi proponebat exquirenda, quaecunque Platonicę Philosophiae conducere existimabat. Qui itaque historias perscripsere, hucusque scientiae huius perfectionem producunt. Non multò autem his iunior Euclides est, qui Elementa collegit, &mul Euclides ta quidem construxit eorum, quae ab Eudoxo: multa verò perfecit eorum, quae à Theęteto reperta fuerant. Ea praeterea, quae a prioribus molliore brachio ostensa fuerant, ad eas redegit demonstrationes, quae nec coargui, nec conuinci possunt. Fuit autem iste vir primi PtoPrimus Ptolem. lemaei temporibus. Archimedes nanque in primo, &in alijs libris ArchimeEuclidis meminit. Quin etiam ferunt olim Euclidem à Ptolemaeo des. interrogatum esset ne aliqua ad Geometriam capessendam Elementari institutione breuior via, respondisse nullam esse viam regiam, quae ad Geometriam ducat. Platonis igitur familiaribus iunior quidem est, antiquior verò Eratosthene, &Archimede (hi . n. vno, eodemque tempore vixerunt, vt tradit Eratosthenes) Secta autem Platonicus, huicque phiEratosthe nes. losophię familiaris est. Vnde sanè totius quoque Elementorum instituti Platonicę nis finem statuit, earum, quae Platonicae appellantur figurarum constitutionem. figurae. Quae Euclides Mathematica scripserit volumina. Cap. Euclidis SVnt itaque multa quoque alia huiusce viri Mathematica volumi¬ opera