Latin
INCIPIT TEXTVS
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 60-2
Unproofread scanNot analysed yet
Apollot in li bre de C chlea. iunxeris, non amplius ipsarum Extrema poteris inspicere. Recta Linea est, quę ex aequo inter sua S. gna sit PLato quidem Lineae duas simplicissimas, praecipuasque ponens species, Rectam vtique, &Circularem, reliquas omnes per mistionem ex his constituit, quaecunque Tortuosae dicuntur, quarum aliae quidem Planae sunt, aliae verò circa Solida subsistunt: &quęcunque per Solidorum sectiones producuntur curuarum Linearum species. Et videtur Signum quidem (si fas est dicere) Vnius, iuxta Platonis sententiam, afferre imaginem. hoc nanque nullam habet partem, quemadmodum ille quoque in Parmenide ostendit. Quoniam autem post Vnum tres sunt substantiae, Finis, Infinitum, &Mistum, per hasce Linearum, &Angulorum, &Figurarum species in rerum natura producuntur. &Fini quidem Circunferentia, &circularis Angulus, &Circulus in Planis &Sphęra in Solidis proportione respondent: Infinitati verò, Rectum iuxta haec omnia. cunctis . n. propriè competit, si in vnoquoque spectetur. Mistum autem, quod in his omnibus est, Misto illic existenti. Lineae nanque mustae sunt, vt circunuolutae, implexaeque Lineae, quae Helices appellantur. &Anguli, vt Semicircularis, atque Cornicularis. Figuraeque Planae quidem, vt Segmenta, atque Apsides: Solidae verò, vt Coni, atque Cylindri, caeteraeque id genus. Finis igitur, &Infinitum, &Mistum in his omnibus est. Quinetiam Aristoteles Platoni astipulatur. Omnis siquidem (inquit) Lineae species vel Recta est, vel Circularis, vel ex his Mista. Vnde &Motus tres sunt, Rectus vnus, alter Circularis, tertius Mistus. Ambigunt autem quidam aduersus hanc diuisionem, &dicunt non esse duas tantummodo simplices Lineas, verùm quandam quoque tertiam dari, Helicem nempe, quae circa Cylindrum describitur, quando, dum recta Linea circa Cylindri voluitur Superficiem, Signum in ipsa, parili celeritate mouetur. fit . n. Helix, hoc est implexa, circunuolutaque Linea, quae omnes sui partes omnibus secundum partium similitudinem adaptat, vt ostendit Apollonius in libro de Cochlea. quę quidem passio ex omnibus Helicibus ipsi soli competit. Planę nanque Helicis partes inter se dissimiles sunt. necnon eius, quae circa Conum, &eius, quae circa Sphaeram describitur. Sola autem Cylindrica eodem sanè modo similium partium est, quo etiam Recta, circularisque Linea. Nunquid itaque simplices Lineę tres sint, Solutio &non duae tantum? cui dubitationi occurremus dicentes, similium quidem partium esse huiuscemodi Helicem, quemadmodum Apollonius Apolloliiam quoque docuit, simplicem autem minimè. non . n. idem esse quod similium partium est, &quod simplex.