Latin
INCIPIT TEXTVS
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 61
Unproofread scanNot analysed yet
siquidem eorum etiam, quae natura constant, similium quidem partium sunt Aurum, &Argentum, simplicia autem nequaquam. Cylindricae verò Helicis Mistionem ex simplicibus, ipsam quoque Generationem manifestare. Oritur. n. dum recta quidem Linea circa Cylindri Axem circulariter mouetur, Signum verò in ipsa recta Linea fertur. Duo igitur motus simplices ipsam constituerunt. Quamobrem ex numero Mistarum est Linearum, non autem simplicium. Quod . n. ex dissimilibus est constitutum, Simplex Geminus. non est: sed Mistum. Recteque Geminus cùm ex pluribus quidem motibus, simplicium quoque Linearum aliquam produci concessisset, non equidem omnem etiam talem Mistam esse concessit: verum illam quae ex dissimilibus oritur motibus. si . n. Quadrangulum, duosque motus, qui aequali celeritate fiant, alterum quidem per Longitudinem, alterum verò per Latitudinem intellexeris, Dimetiens producetur, recta existens Linea, non obid tamen Linea recta mixta est. Nulla . n. alia ipsam praecedit Linea, quae sit per simplicem motum producta, quemadmodum de Cylindrica Helice dicebamus. Verùm nec si quis in Angulo recto rectam subduci Lineam excogitauerit, bipartitaque sectione Circulum describere, propter hoc Linea circula ris Mistione producta est. eius . n. quae hoc modo mouetur Extrema cùm aequaliter moueantur, rectam describunt: bipartita verò sectio cùm inęqualiter deuoluatur, circulum designat: reliqua autem Signa, describunt Ellipsim. Quapropter Lationis, quae bipartita fit sectione inaequalitatem consecuta est circularis Lineae generatio. eò quòd in Angulo recto rectam deduci Lineam, non autem secundum naturam moueri suppositum fuit. At haec quidem de his sint satis. Videbitur autem vtrisDocumen tum que Lineis simplicibus existentibus (Recta inquam, &Circulari) Recta vtique simplicior esse. in hac . n. ne opinione quidem dissimilitudo excogitari potest. in Circulari verò, Concauum, &Conuexum dissimilitudinem indicant. &Recta quidem Circunferentiam secundum excogitationem non infert, Circunferentia verò Rectam (licet non iuxta generationem) iuxta tamen respectum ad centrum, secum affert. Quid autem siquis etiam dicat Circunferentiam recta Linca ad Dubitatio constitutionem indigere? si enim rectę Lincę terminatę vtrumuis quidem Digressio Pla. in T męo Timaeus Linea recta cuiu sit Nota Circunse rentia cuius Nota sit Duę, quae i Deo sum Vnitates