Latin
70
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 70-2
Unproofread scanNot analysed yet
quae Plutarchi, &Apollonii &Carni eorumque fun damentum pinioni confutatio In tertio Elem. pre pone 16 Secundae opinioni confutatio Primum argumentum. Secundum argumentu Primę op nionis co furatio Argumen tum in contrarium Propria. pinio. Solidum. Verùm si Magnitudo quidem est, omnes autem eiusdem generis Magnitudines, finitae existentes, rationem adinuicem habent: Anguli quoque omnes eiusdem generis, nempe qui in Superficiebus sunt, rationem adinuicem habebunt. Quare Cornicularis etiam ad Rectilineum habebit rationem. Quae autem adinuicem rationem habent, si multiplicentur, possunt seinuicem excedere. Excedet igitur aliquando Cornicularis quoque Rectilineum. quod minimè fieri potest. ostenditur siquidem omni Rectilineo minor. Atqui si Qualitas solùm est, quemadmodum Caliditas, &Frigiditas, quonam pacto in partes aequales diuisibilis est? non . n. minus Angulis, quàm Magnitudinibus ęqualitas inest, &inaequalitas, omninoque diuisibilitas verùm similiter vtrisque per se se accidunt. Quòd si ea, quibus haec per se insunt, Quantitates quaedam sunt, non autem Qualitates, manifestum est vtique, quòd Anguli quoque Qualitates non erunt. Qualitatis siquidem Magis, &Minus propriae sunt passiones, non autem Aequale, &Inaequale. Non oportebat igitur Angulos inęquales dicere, &hunc quidem maiorem, illum verò minorem: sed dissimiles, aliumque magis Angulum, alium minus. Verùm quòd haec aliena sint à Mathematicarum rerum essentia, nemo est, qui non videat. omnis siquidem Angulus eandem suscipit definitionem, neque hic quidem magis Angulus est, ille verò minus. Tertiò si Angulus Inclinatio est, ac denique eorum, quę ad Aliquid referuntur, illud vtique eueniet, vt vna existente Inclinatione, vnus quoque sit Angulus, non autem plures. Nam si nihil aliud est quàm ipse Linearum, vel Planorum respectus, qui ficri potest vt vnus quidem Linearum, vel Planorum sit respectus, Anguli verò plures? Si itaque Conum intellexeris à Vertice ad Basim Triangulo dissectum, vnicam quidem in Semiconio ad Verticem Triangularium Linearum inspicies Inclinationem: duos verò distinctos Angulos. vnum quidem Planum, ipsius scilicet Trianguli: alterum verò, in mista Coni Superficie, comprehensum autem vtrunque à iam dictis binis Lineis. Non igitur harum respectus Angulum faciebat. Cęterùm necesse est ipsum, aut Qualitatem dicere, aut Quantitatem aut eorum, quae sunt ad Aliquid. Nam Figurae quidem Qualitates sunt, harum verò ad seinuicem rationes, eorum, quae ad Aliquid. Oportet ergo Angulum quoque sub horum trium generum aliquo reduci. Talibus planè Dubijs existentibus, &Euclide quidem Angulum Inclinationem dicente, Apollonio verò Superficiei, vel Solidi in vno Signo sub Linea, vel Superficie refracta collectionem (hic . n.