Latin
71
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 71
Unproofread scanNot analysed yet
omnem vniuersaliter Angulum definire videtur) Nobis Praeceptorem no strum sequentibus dicendum est, Angulum nil quidem praedicto rum ipsum per se se esse: sed per horum omnium concursum constitui. Et propter hanc causam dubitationem illis attulisse, qui ad Vnum quoddam spectarunt. Non est autem Angulus duntaxat huiuscemodi sed Triangulum quoque. Quantitatis siquidem ipsum est particeps, ęqualeque dicitur, &inęquale, vtpote materiae ad ipsa rationem habens. Adest autem ipsi &iuxta figuram Qualitas (quandoquidem tam similia dicantur Triangula, quàm aequalia) hoc quidem ab alio, illud verò ab alio habens Praedicamento. Ita ergo Angulus quoque omnino quidem indiget subiecta Magnitudini Quantitate. Indiget autem &Qualitate, per quam quasi propriam habet Formam, existentiaeque Figuram. Indiget demum &Linearum ipsum terminantium, vel Superficierum ipsum comprehendentium respectu. ex hisque constat om nibus Angulus, nec tamen Vnum aliquid istorum est. Et est quidem diuisibilis, &aequalitatem, atque inaequalitatem suscipere potest, iuxta eam, quae in ipso est Quantitatem. Non cogitur autem eiusdem generis Magnitudinum rationem admittere, cùm peculiarem etiam habeat Qualitatem, per quam saepenumero Anguli alij alijs incomparabiles sunt: neque vna Inclinatio vnicum perficere Angulum. siquidem Quantitas etiam, quae inter inclinatas collocata est Lineas, ipsius complet essentiam. Si itaque ad hasce perspexerimus distinctiones &Absurda dissoluemus, &Anguli proprietatem inueniemus non esse quidem Superficici, vel Solidi collectionem, vt Apollonius inquit, (cûm haec quoque ipsius compleant essentiam) verùm nihil aliud esse quàm Superficiem ipsam in vno Signo collectam, ab inclinatisque Lineis comprehensam, vel ab vna ad se se inclinata Linea: ipsumque Solidum ab inclinatis ad seinuicem Superficiebus collectum. Vt Quanii formatum, à talique respectu constitutum definitionem ipsi suppeditet: non autem Quantitas per se, nec Qualitas solùm, neque Relatio Haec de Angulorum substantia dicenda duximus, communem de om ni Angulo praeoccupantes contemplationem, antequam in species ipsum diuidamus. Cùm autem tres de Angulo sint opiniones, Eudemus quidem Peripateticus, qui Librum de Angulo scripsit, Qualitatem ipsum esse concessit. ortum . n. Anguli considerans, nil aliud esse ait quàm Linearum Fractionem. Quòd si Rectitudo Qualitas est, Fractio quoque Qualitas erit. Proinde ipsum cùm in Qualitate genera tionem habeat, omnino Qualitatem esse. Euclides autem, &quicunque ipsum Inclinationem dixere, inter ea, quę sunt ad Aliquid enumrant. Quantitatem verò dixerunt ipsum, quicunque Angulum esse dicunt primum Destruit argumenta quae in iplum reflecti possent. Anguli Plani perfecta definitio Anguli So idi perfe cta defoVniuersalis, &pfe cta Angu li defonOpinionum distribut c Eudemi fi damentum in lib. suo d Angulo Euclides. Plurarchi, primum sub Signo Interuallum. E quorum numero Plutarchus etiam &Apollo est, Apollonium quoque in eandem compellens sententiam.