Latin
92
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 92-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quo Semicirculi medius fi Iter Cir culum, &Fi guras re ctilineas Duplici d causam durum tan tùm rect linearum l gurarum Euclides mention fecit Prima cau saSecunda cipia coordinationibus, quę illis principijs participant: &per cognationem, quam habent cum illis, licet imperfectè, &dimidiatim, ad id tamen, quod est, primamque ipsarum causam reducuntur. Rectilineę Figurę sunt, quę à rectis comprehenduntur Lineis. Trilaterae quidem, quae à tribus. . tu1 Quadrilaterae verò, quae à quaruor. nrilatere autem, que à pluribus an quatuor comnrehenduntur Lateribus. i POst Monadicam Figuram principij rationem ad omnes Figuras habentem, hiformemque Semicirculum, rectilinearum Figurarum iuxta numeros in infinitum progressus traditur. propterea nanque Semicirculi quoque mentio facta est, tanquam communicantis iuxta Terminos partim quidem cum Circulo, partim verò cum Rectilineis. Quemadmodum eti am Binarius inter Vnitatem, &Numerum medius est. nam si Vnitas quidem componatur plus facit, quàm si multiplicetur: Numerus verò contrà, plus si multiplicetur, quam si componatur: Binarius autem siue in se se multiplicetur, siue componatur, ęquale perficit. Quemadmodum igitur iste Vnitatis, atque multitudinis medietas est: ita etiam Semicirculus iuxta quidem Basim cum Rectilineis conmunicat, iuxta verò Circunerentiam, cum Circulo. Progrediuntur autem rectilineae Figurae ordinatim per Numerum, qui à Ternario incipit vsque ad infinitum. Idcirco Euclides quoque hinc incepit. Trilaterę enim inquit, &Quadrilaterae, deincepsque communi nomine vocatae Multilaterae. Trilaterae siquidem Multilaterae quoque sunt: verùm habent etiam propriam praeter communem denominationem. Cùm autem in caeteris propter infinitum Numerorum progressum prosequi minimè potuissemus, communi denominatione contenti fuimus. Trilaterarum verò, Quadrilaterarumque duntaxat mentionem fecit, quoni am Numerorum etiam primi sunt in ordine Ternarius, &Quaternarius: ille quidem in Imparibus purus Impar existens, hic verò in Paribus, Par Vterque itaque ab ipso fuit assumptus in rectilinearum Figurarum ortum, ad subsistentiam ipsarum iuxta omnes Numeros Pares quidem, atque Impares ostendendam. Quinetiam cùm de his tanquam de maximè Elementaribus (Triangulis inquam, atque Parallelogrammis) in primo libro docturus sit, non immeritò ad haec vsque propriam statuit enumerationem: reliquas verò omnes rectilineas Figuras communi amplexus est nomine, Multilateras eas appellans. Haec igitur de his sufficiant.