Latin
93
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 93
Unproofread scanNot analysed yet
Rursus autem altius exoruiendo dicendum, quòd planarum Figurarum aliae quidem à simplicibus continentur Lineis, aliae vero à mistis, aliae autem ab vtrisque: Et earum, quae à simplicibus comprehenduntur, aliae quidem à similibus specie, vt rectilineae: aliae verò à specie dissimilibus, vt Semicirculi, &Segmenta, &Apsides, quae Semicirculis minores sunt. necnon earum, quae à similibus specie continentur, alię quidem à Circulari comprehenduntur Linea: aliae verò à recta. Earum autem, quae à Circulari Linea comprehenduntur, aliae quidem ab vna aliae verò à duabus, aliae autem à pluribus continentur. Ab vna quidem Circulus ipse. A duabus verò, alię quidem deangulares, vt Corona, quę à concentricis Circulis terminatur: aliae verò Angulosae, vt Lunula A pluribus autem quàm duabus, processus in infinitu. à tribus nanque &quatuor, deincepsque Circunferentijs quaedam continentur Figurae. si . n. tres Circuli se se tangant, quoddam spatium Trilaterum intercipiut, quod tribus Circunferentijs terminatur: si verò quatuor, quatuor Circunferentijs terminatum: deincepsque similiter. Earum autem, quae à rectis continentur Lineis, aliae quidem à tribus, aliae verò à quatuor, aliae autem à pluribus comprehenduntur. neque . n. à duabus recti Lineis spatium comprehenditur, nec multò magis ab vna. Quapropter omne quidem spatium, quod ab vno Termino, vel duobus comprehenditur, aut mistum est, aut Circulare. Mistumque dupliciter, aut quoniam mistae ipsum comprehendunt Lineae, quemadmodum illud, quod à Ci soide Linea intercipitur: aut quia dissimiles specie ipsum continent veluti etiam Apsidem: dupliciter siquidem Mistio sit, vel per Appositionem, vel per Confusionem. Omnis igitur Figura rectilinea, vel Tri latera est, vel Quadrilatera, vel gradatim Multilatera: non autem om nis Trilatera, vel Quadrilatera, vel Multilatera, rectilinea est. siqui dem ex Circunferentijs quoque tantus Laterum numerus efficietur. Et haec de planarum Figurarum diuisione sufficiant. Quòd autem Rectitudo progressionis, &motus, &infinitatis est Nota, quòdque genitricibus Deorum coordinationibus, &alterum facientibus, mu tationisque, &motus autoribus peculiaris est, prius etiam à nobis di ctum fuit. Et rectilineae igitur Figurae hisce peculiares sunt Dijs, qui feracis totius Formarum progressus actionis sunt principes. Quocirca generatio quoque per hasce praecipuè fuit exornata Figuras &ab his quatenus in motu, mutationeque subsistit suam sortita ess **UI cyri essentiam. rii Tri2. *II I TaPlanarum Figurarum diuisio. Rectilineae. Semicirculi, &Segmenta, &Apsides Circulus Corona. Lunula A duaber rectis Lineis spatium non con prehendit. idem in superiori com. &iferius i10. pro nuntiato Figura du pliciter Mista dicitur. Dupliciter fit Mistio. idem superius i com. 7 Digressio. Vide supe rius con. 10. Generationem hic ntelligit Elementare regionem. vide etiam in by G Comm. 17 Duplex Triagule rum diuisio DiuisiTriangulrum à Late ribus. Diuisio Triangu lorum ab Angulis Cur Euch