Latin
CATRIARCHAE AQVILEIENSI DESIGNATO
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria viii-2
Unproofread scanNot analysed yet
sed communi potius vtilitati studens, imprimendum illud esse duxi. Quod dum imprimebatur duo adhuc vidi graeca exemplaria, vnum Venetijs in bibliotheca Sanctorum loannis, &Pauli: alterum Pataui ex bibliotecha lo. Vincentij Pinelli Genuensis viri tam genere, quam animo, &moribus nobilissimi. Ex quibus sanè omnibus, quae hucusque vidi exemplaribus hoc Procli Diadochi vtilissimum, lucidissimumque volum en à propinquo iam interitu vindicatum, nunc primùm renouatae Phęnicis instar exoritur.