Latin
CATRIARCHAE AQVILEIENSI DESIGNATO
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria ix
Unproofread scanNot analysed yet
De cuius ortu felicissimo primùm Deo summo rerum opifici, deinde Amori non solùm scientiarum, verum etiam rerum omnium autori, seruatorique immortales habendae sunt gratiae. Vides igitur, dignissime Patriarcha tum praesentem meam lucubrationem, tum omnia, quae in rerum natura orta sunt, oriunturque quotidie, Amoris gratia oriri, &fieri. Cùm itaque opus hoc Amore factum à me sit, operępretium est, vt quoddam etiam munus Amoris mihi secum afferat. Maximum autem munus Amoris mihi videtur Amicitia. Amicitia inquam ea, quę vera Amicitia est. cùm enim triplex sit Amor, vnus, quo iucundum: alter, quo vtile: tertius, quo verè bonum, honestumque diligimus, quorum etiam vnusquisque duplex est, siquidem aut simplex, aut mutuus, cumque Amicitia omnis ab Amore tum dicatur, tum nascatur, &nihil aliud quàm inueteratus quidam sit Amor, quandoquidem &Amor Amicitia quaedam exoriens est, nemini planè dubium, Amicitiam quoque triplicem esse. vn am quidem, cuius finis iucundum: alteram autem, cuius vtile: tertiam verò, cuius finis bonum simpliciter est, &honestum. Haec autem sola perfecta, vera inuiolabilis, atque indissolubilis est, cùm caeterae omnes vndique claudicent, λιύδοφιλίαι sint, &violari facilè, dissolui que possint. Hęc porrò &in rationalibus tantum animis, &rarò reperitur, quae à philosophis varijs fuit modis definita. Alij nanque tum ad eius finem, tum ad subiectum respicientes, modò habitum ex Amore diuturno contractum eam definierunt: modò, honestam perpetuae voluntatis communionem. Alij verò, beneuolentiam mutuam, non latentem, propter bonum simpliciter, atque honestum comparatam. Alij praeterea, summam omnium diuinarum, humanarumque rerum cum beneuolentia, &charitate consensionem. Alij demum, aliter. Haec scilicet ea est Amicitia, quae maximum Amoris munus esse mihi videtur. Vtinam autem tale munus Amoris à pręsenti meo, Amorisque opere mihi daretur. O felix opus Amoris, &munus, quod vna interiecta morte duę vitę sequuntur. O diuinum lucrum diuinamque Amicitiam, quando vnus animus duo occupat corpora, vna que vita duobus agitur ab amicis, quorum vterque geminam habeat vitam alterque alteri similis adeò sit, vt alter idem vocari possit. Diuinam inquam, propterea quòd excepta sapientia (vt rectè ait Cic.) nihil melius homini, nihil iucundius vera, perfectaque Amicitia Deus immortalis vnquam dedit. in sapientia enim, &virtute summum bonum praeclarè positum est. ex quibus etiam Amicitia quidem exoritur.