Latin
CATRIARCHAE AQVILEIENSI DESIGNATO
Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria x
Unproofread scanNot analysed yet
nam nihil est, quod magis alliciat homines ad diligendum sese, quàm virtutis, morumque bonorum similitudo, necnon studiorum societas: quippe quum propter haec vel ignotos etiam quodammodo diligamus. Haec demum talis Amicitia est, quam diu inter nos esse desideraui. semper enim aliqui (ait Cic.) acquirendi sunt, quos diligamus, &à quibus diligamur. quandoquidem charitate, beneuolentiaque sublata, omnis est è vita sublata iucunditas. Quam quidem sententiam diligentissimè semper obseruandam mihi proposui. Vnde sanè quum diebus praeteritis varias ego, multiplicesque animi tui dotes perpendens, maximam conuenientiam, cognationemque in tuis, meisque Idea, sidere, genio, animae, corporisque affectione animaduertissem, te vnum in primis elegi, quem volui cum mihi coniunctus communi iam patria sis, Amicitia quoque perfecta coniungere, cunctisque vestigijs tuis semper insistere. spero enim, &volo Amicitiam nostram (quae beneuolentia fortasse mutua, sed latens hucusque fuit) veram, perfectam, indissolubilem, sempiternamque fore. omnis enim Amicitia, quae ex optimis orta est principijs, vera est, &perfecta, neque vllo vnquam pacto violari, dissoluique potest. nam violante altero quidem amicorum Amicitiam, summum certè sui bonum ruit. at nemo proprij boni interitum appetit. Amicitia ergo, quam non vtile, nec iucundum: sed bonum, &virtus gignit, &continet, cum in aliquibus reperitur, inuiolabilis velint nolint, aeterna, atque indissolubilis permanet, ex eaque semper maxima vtilitas, maximaque iucunditas efflorescit. Verumenimuero quoniam tulit hanc nobis legem Natura, vt non sine munere quopiam amicos adeamus: nihil autem mihi fuit, quod tibi futurum gratius hac mea in Proclum lucubratione existimarem: eam qualiscunque est, tibi dicandam esse statui. Quod quidem exiguum mei in te Amioris pignus pro ea, qua solitus es humanitate accipere non grauaberis. neminem enim habui, cui te praeferendum non putarim. Accipe igitur hoc nouum Mercurij, Mineruęque munus, vt sub tutela tui amplissimi nominis, maxima cum autoritate quotidie in manibus hominum versetur. me verò vt Amicitia nostra vera, perfectaque sit, mutuo semper, &non latenti Amore dilige. Vale. Patauij. XII. Cal. Decembreis M. D. LIX.