Latin
AD PAVLVM, lines 179-224
Didak Pir, Ad Paulum 179-224
Unproofread scanNot analysed yet
Parte alia insignes iuuenes Baptista Phranusque,
Euganeus Baptista, Phranus patre natus Etrusco
Infames morbi species lepramque rubentesque
Anthracas et lichenas et horribiles mentagras
Arte domant. Non illi enses, non tincta ueneno
Tela timent; tales Podalyrius atque Machaon
Rege sub Atrida magno celebrantur Homero.
In uitia et mores hominum corruptaque saecla
Qui ruat infestus iustaque exaestuet ira
Et moueat lacrymas gemitusque extrudat acerbos,
Indicium sani jam pectoris et uocet alta
Qua uia uirtutis populos, mox afflet et auram
Diuinam scelerisque odium et probitatis amorem,
Nuper ab Ausoniis Antonius appulit oris.
Egregia de gente patri quae nomina Ibero
Sueta dare; haud illa felicior altera uiuit.
Non premitur curis, non spes consumit inanes,
Spernit opes et regna quibus tabescit auarus.
Iam uero quos clara uiros urbs educat et quae
Pectora, quam sanctis elucent moribus omnes,
Musa uelim referas modulataque carmina dictes
Si te digna peto. Primus micat ille Sebastus
Gloria rara togae et forma spectabilis heros.
Gondulaque exemplar uirtutum et Messius alter
Doctus et Actaea frontem deuinctus oliua.
Et Probus et senior Laurentius et pede laeso
Debilis et Pylio facundior ore Marinus.
Tum Marius, Marii sed enim sat dicere nomen;
Cetera qui nescit, Romanis ille Camoenis,
Ille (nefas) Musis ingratus uiuit Etruscis.
Mox placidus Seraphinus et integer Vrsus et ille
Iustitiae uindex atque omnis cultor honesti
Dogia, Dalmaticae gentis Cato; nemo sub isto
Iudice patrati pergatur criminis author,
Non hominem occidat, non furtum fecerit aut se
Obliget obscuri sceleris nocturnus adulter;
Continuo graue delictum par poena sequatur.
Quis genus Ambrosii nescit, cui clara Vetaldae
Facta indicta domus? Quo Sorgius ore canendus?
Quem procul a uulgi strepitu, procul urbe uagante,
Inter odoratas laurus et myrtea rura
Raptat Amor uirides Sophiae caelestis in hortos,
Inconcussus Amor Sophiae. Non munera regum
Conferat aut Hermi quisquam mihi jactet arenas,
Non quos mollis Arabs templis incendit odores,
Non ebur aut rubro quaesitos aequore conchas;