Latin
AD PAVLVM, lines 225-267
Didak Pir, Ad Paulum 225-267
Unproofread scanNot analysed yet
Has potius sectemur opes memores breuis aeui.
Omnia in interitum properant; manet inclyta uirtus.
Quis te, Ambuste senex, sileat? Quo crimine laudes
Transierim, Ceruine, tuas, cui maxima templi
Cura subest, sacrum cuius premit infula crinem?
Sed tamen, o nobis contraria fata deosque
Crudeles, iam rara legunt tibi fila sorores,
Tam prope mortis habes metam; cape gaudia uitae,
Dum licitum, uenerande senex, et subtrahe Letho
Quidquid id est, quod durat adhuc, si laudis abunde,
Si sat ob egregias partum tibi nominis artes.
Hinc et Ventiadae regum genus, inde Georgi
In diuersa trahunt. Quis Priuus ab auribus ille
Pangit honoratum, iucundum, et molle poema?
Gratus Amalthaeo uati, quo praeside, fama est,
Saepe suum sacro mutare Helicona sorores.
Concordes animae fraternaque pectora quondam,
Messius et Gozae gentis pater, aspice ut ambo
Pene pares agitent uirtutibus; o mala si quis
Nubila in Ionium rapiat Notus. Optimus ille est
Bondius Hesperiis nuper digressus ab oris;
Ille Tagi de fonte bibit, illi alta Toleti
Moenia nota nimis, dum magna negotia solus
Sustinet et regi perfert mandata Philippo.
Proximus huic curis paribusque Thudisius annis
Ingreditur, cui frontis honos, cui nobile pectus
Nescio quid magnum promittit. Serior aetas
Quique dies aderunt uatem non uana locutum
Arguerint, tantum cursum fortuna sequatur.
Ecce decus uestrum Musae et noua fama Monaldus.
Aspirate (precor) iuueni, quaque incipit ire,
Este uiae comites; duro namque orbita calle
Auiaque Aonii deducit in ardua montis,
Montis ubi uestrae sedes, unde ubere uena
Fons scatet et dulci uatum rigat ora liquore.
Ille (simul toto caluit ius enthea Phoebi
Pectore) Lesbiacis ferit aurea carmina plectris
Et canit, Ogygius quod uates audiat et quod
Esse suum uellet Linus aut Aeagrius Orpheus,
Qualis ad Andradae siluam uel Paiua circum
Flumina inauditis demulcet cantibus auras
Lusitanus olor quem Theutonis ora canentem
Audiit et ripis obiecit laeta Caistri.