Latin
Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 12-2
Unproofread scanNot analysed yet
Faustinus episcopus, legatus Ecclesiae Romanæ, dixit: Adhuc secundum professionem sanctitatis vestrae, tam sancti Alypii, quam etiam fratris nostri Jocuodi, aliqua infirmari credo, aliqua firmari, quod non debeat, cum jam in dubium ipsi canones venerint. Ergo, ut placet et nobis, et beatitudini vestrae, ad sanctum et venerabilem Ecclesiæ Romanae episcopum vestra sanctitas referre dignetur, ut et ipse, quod sanctus Augustinus statuere dignatus est, deliberare possit, utrumnam et hoc concedendum sit, an reticcodum, hoc est, de appellatione inferioris gradus. Si ergo adhuc in dubium venit, et de hoc capitulo justum est ut beatissimæ sedis episcopus informari debeat, si tamen approbatis canonibus hoc inveniri possit. Aurelius episcopus dixit: Etiam quæ dudum vestre charitati intimavimus, nunc patimini exemplaria statutorum Nicaeni concilii, sed et quae hic salubriter a nostris decessoribus, secundum ejusdem concilii formam, vel quae nunc a nobis ordinata sunt, recitari, et gestis inseri. Omne concilium dixit: Exemplaria fidei, et statuta Nicænæ synodi, quae ad notrum concilium per beatæ recordationis olim prædecessorem tuæ sanctitatis, qui interfuit, Caecilianum episcopum allata sunt, sed et quae Patres ea exempla sequentes hic constituerunt, vel nunc communi tractatu statnimus, his gestis ecclesiasticis inserta manebunt, ita at, quemadmodum superius dictum est, venerabilibus viris Antiochenæ, et Alexandrinæ, sed et Cnstantinopolitanæ Ecclesiarum episcopis scribere vestra beatitudo dignetur, ut exemplaria verissima concilii Nicæni sub astipulatione litterarum suarum dirigant, quo, declarata veritate, ea capitula quæ in commonitorio præsens frater et coepiscopus noster Faustinus, sed et compresbyteri Philippus et Asellus secum attulerunt, aut ibidem reperta, a nobis firmabuntur; aut si non inveniantur, collecta synodo, de hoc in sequenti tractabimus. Daniel notarius Nicæni concilii professionem fidei vel ejus statuta recitavit in concilio Africano.