Latin
Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 11-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cumque recitarentur, Augustinus episcopus Ecclesiæ Hipponensis provinciæ Numidiæ dixit: Et hoc nos servaturos profitemur, salva diligentiore inquisitione concilii Nicæni. Aurelius episcopus dixit: Si hoc etiam omnium vestrae charitati placet, responaione firmate. Universum concilium dixit: Omnia quae in Nicxno concilio statuta sunt nobis omnibus placent. Jocundus, episcopus Ecclesiæ Suffitulæ,legatus provinciæ Byzacenoe dixit: Quod statutum est in Nicæno concilio, violari a quoquam nullatenus potest.