Latin
De metropolitanis singularum provinciarum
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 149
Unproofread scanNot analysed yet
XXCVII. Per singulas regiones episcopos convenit nosse, metropolitanum episcopum sollicitudincm totius provinciæ gerere: propter quod ad metropolim omnes undique qui negotia videntur habere, concurrunt. Unde placuit eum et honore præcellere, et nihil amplius preter eum cæteros episcopos agere, secundum antiquam a patribus nostris regulam constitutam: nisi ea tantum quæ ad suam diœcesim pertinent, possessionesque subjectas. Unusquisque eniin episcopus babeat suae parochiæ potestatem, ut regat juxta reverentiam singulis competentem, et providentiam gerat omnis possessionis quæ sub ejus est civitate: ita ut presbytcros et diaconos ordinet, et singula suo judicio comprehendat. Amplius autem nihil agere tentet, præter antistitem metropolitanum, I nec metropolitanus sine caeterorum gerat consilio sacerdotum.