Latin
De his qui vocantur chorepiscopi
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 150
Unproofread scanNot analysed yet
XXCVIII. Qui in vicis vel possessionibus chorepiscopi uominantur, quamvis manus imposilionem episcoporum perceperint, et ut episcopi consecrati sint, tamen sanctæ synodo placuit, ut modum proprium recognoscant, ut gubernent subjectas sibi Ecclesias, earumque moderamine curaque contenti sint. Ordinent etiam lectores et subdiaconos atque exorcistas; quibus promotiones istæ sufficiant. Nec presbyterum vero, nec diaconum audeant ordinare, præter civitatis episcopum, cui ipse cum possessione subjectus est. Si quis autem traosgredi statuta tentaverit, depositus, quo utebatur honore privetur. Chorepiscopum vero civitatis episcopus ordinet, cui iMe subjectus est.