Latin
De rebus ad Ecclesiam pertinentibus, et de hisquæ propria episcopi esse noscunt…
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 164
Unproofread scanNot analysed yet
CIt. Quae sunt Ecclesiæ, sub omni sollicitudine, et eonscientia bona, et fide quae in Deum est, qui cuncta considerat, judicatque, serventur, quae etiam dispensanda sunt judicio et potestate pontificis cui commissus est populus, et animae quae intra Ecclesiam congregantur. Manifesta vero sint, quae pertinere videntur ad Ecclesiam, cum notitia presbyterorum et diaconorum qui circa ipsum sunt: ita ut agnoscant, nec ignorent, quæ sint Ecclesiae propria, nec eos aliquid lateat. Ut si contigerit episcopum migrare de saeculo, certis existentibus rebus, qua sunt Ecclesiae, nec ipsae collapsæ depereant, nec quæ propria probantur episcopi, sub occasione rerum pervadantur Ecclesiae. Justum namque, et acceptum est coram Deo et hominibus, ut sua episcopus quibus voluerit, derelinquat, et quae Ecclesiæ sunt, eidem conserventur Ecclesiae, ut nec Ecclesia aliquod patiatur incommodum, nec episcopus sub occasione proscribatur Ecclesiae, et in causas incidant, qui ad eum pertinent, et ipse post obitum maledictionibus ingravetur.