Latin
Ut episcopus dispensandi res ecclesiasticas habeat potestatem
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 165
Unproofread scanNot analysed yet
CIII. Episcopus ecclesiasticarum rerum habeat potestatem, ad dispensandum erga omnes qui indigent, cum summa reverentia et timore Dei. Participet autem et ipse quibus indiget, si tamen indiget, tam suis, quam fratrum, qui ab eo suscipiuntur, necessariis usibus profuturis, ita ut in nulla qualibet occasione fraudentur, juxta sanctum Apostolum sic dicentem: Habentes victum et tegumentum, his contenti sumus. Quod si contentus istis minime fuerit, c6nvertat autem res Ecclesiae in suos usus domesticos, et ejus commoda vel agrorum fructus, non cum presbyterorum conscientia diaconorumque pertractet, sed horum potestatem domesticis suis, aut propinquis, aut fratribus, filiisque committat: ut per hujusmodi personas occulte caetere lædantur Ecclesiæ, synodo provinciæ pœnas iste persolvat. Si autem et aliter accusetur episcopus, aut presbyteri qui cum ipso sunt, quod ea quae pertineat ad Ecclesiam, vel ex agris, vel ex alia qualibet ecclesiastica facultate sibimet usurpent, ita ut ex hoc affligantur quidem pauperes criminationi vero et blasphemiis tam sermo prædicationis, quam hi qui dispensant, taliter exponantur: et hos oportet corrigi, sancta synodo, id quod condecet, approbante.