Latin
19 to 29
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 19-2-29
Unproofread scanNot analysed yet
Si vero crediderit sufficere episcopos ut negotio terminum imponant, faciet quod sapientissimo suo consilio judicaverit. Item de presbyteris et diaconis. Si episcopus quis iracundus (quod esse non debet) cito, aut aspere commoveatur adversus presbyterum sive diaconum suum, et exterminare eum de Ecclesia voluerit, providendum est ne ionocens damnetur, aut perdat communio- Dem: habeat potestatem cjectus ut finitimos interpellet, et causa ejus audiatur, et diligentius tractetur, quia non oportet ei negari audientia roganti, et ille episcopus qui aut juste aut injuste rejecit, patienter accipiat ut negotium discutiatur, ut aut probetur cjus, aut emendetur sententia. Hæc utique usque ad adventum verissimorum exemplariorum Nicæni concilii inserta gestis sunt, quæ sibi, quemadmodum ipso quod apud nos fratres ex apostolica sede directi allegaverunt, commonitorio continentur. Eoque ordine, vel apud vos in Ilalia custodirentur, nullo modo nos talia qualia commemorata jam nolumus, vel tolerare cogemur: sed credimus, adjuvante misericordia Domini Dei nostri, quod tua sanctitate Romanæ Ecclesiæ præsidente, non sumus jam istum typhum passuri. Et servabuntur erga Mos, quæ nobis etiam non disserentibus custodiri debeant. Cum fraterna charitate, quæ secundum sapientiam affine justitiam quam tibi donavit Altissimus, etiam ipse perspicis esse servanda, si forte aliter se habent canones concilii Nicæni. Quamvis plurimus codices legeremus, sed nusquam in Nicæno concilio, in Latinis codicibus legimus, quemadmodum in supradicto commonitorio, inde directa sunt. Tum quia hic in nullo codice Græco ea potuimus invenire, ex Orientalibus Ecclesiis, ubi perhibentur eadem decreta posse etiam authentica reperiri, magis nobis desideramus afferri. Pro qua re tuam quoque venerationem obsecramus, ut scribere eliam ipse digneris ad illarum partium sacerdotes, hoc est Ecclesiæ Antiochenæ, Alexandrinx et Constantinopolitanæ. Et si aliis etiam tuæ placuerit sanctitati, ut inde ad nos iidem canones apud Nicaeam civitalcm a Patribus constiluli veniant, te potissimum hoc beneficium cunctis Occidentalibus Ecclesiis in Domini adjutorio conferente.