Latin
30 to 35
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 30-2-35
Unproofread scanNot analysed yet
Quis enim dubitet exemplaria esse verissima concilii Nicæni in Græcia congregati, quae de tam diversis locis et de nobilibus Græcis Ecclesiis allata et comparata concordant? Quod donec fiat, hæc quæ in commonitorio supradicto nobis allegata sunt, de appellationibus episcoporum ad Romanae Ecclesiæ sacerdotem, et de clericorum causis apud suarum provinciarum episcopos terminandis, nos usque ad probationem servaturos esse profitemur, et beatitudinem tuam ad hoc nos adjuluram in Dei voluntate confidimus. Cætera vero quæ in nostra synodo gesta vel firmata sunt, quoniam supradicti fratres no. sLri, Fauslinus coepiscopus, Philippus, ct Asellus presbyteri secum ferunt, si dignatus fueris, tuae nota facient sanctitati. Et alia manu: Dominus noster te nobis annis plurimis custodiat, beatissime frater. Subscripserunt quoque Alypius, Augustinus, Possidius, Marinus, et caeteri episcopi.