Latin
Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Daniel notarius recitavit. Nicaeni concilii fidei professio, vel staluta ita se habent, et cum diceret, Faustinus episcopus plebis Potentinae, provinciæ Italiæ Piceni, legatus Rom. Ecclesiæ dixit: Injuncta nobis sunt a sede apostolica aliqua per scripturam, aliqua etiam in mandatis, cum vestra beatitudine tractanda, sicut in gestis superioribus meminimus, hoc est de Nicænis canonibus, ut conserventur, et constituta eorum, et consuetudo, quia et aliqua ordine et canone tenentur, aliqua consuetudine firmata sunt. De his ergo primitus, si placet beatitudini vestræ, tractemus 9 et postea caetera quæ acta vel inchoata sunt inserta firmabuntur, ut et ad sedent venerandam rescriptis vestris intimare possitis, ad quae nos admonuisse apud venerabilem papam evidenter clareat, licet et capitula actionum jam inserta sint gestis. De ipsis ergo, ut superius dixi, quid vestrae beatitudini placeat, agere debemus. Veniat ergo commonitorium in medium, ut scire possit vestra beatitudo quid in eo contineatur, ut ad singula respondeatur.