Latin
Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 3-2
Unproofread scanNot analysed yet
Aurelius episcopus dixit: Proferatur commonitonum, quod fratres et consacerdotes nostri in actis nuper allegaverunt, et cætera quae acta sunt vel agenda sunt subsequentur. Daniel notarius recitavit. Commonitorium fratri Faustino, et filiis Philippo, et AseUo presbyteris, Zosimus episcopus. Vobis commissa negotia non latent vos, ita ac si nostra, imo quia nostra ibi in vobis præsentia est, cuncta peragite, maxime cum et hoc nostrum possitis habere mandatum, et verba cano- Dum, quae in pleniorem firmitatem huic commonitono inseruimus. Ita enim dixerunt fratres in Nicaeno concilio, cum de episcoporum appellatione decernerent.