Latin
Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii, De parvulis qui apud Donatistas baptizati sunt
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 2-6
Unproofread scanNot analysed yet
Quibus insertis, Honoratus et Urhanus episcopi. legati provinciæ Maurtaniæ Sitfenisis, dixerunt: Jam dudum, eum apud sanctitatem vestram allegaremus scripta, dilati sumus ea contemplatione, quousque fratres nostri advenire possent de Numidia legati; sed quia non parvi dies sunt, quibus exspectati minime venerunt, ultra prætermittere, quæ nobis mandata sunt a nostris coopiscopis non oportet; atque ideo, fratres, suggestionemnostram libenter admittite. De fide enim Nicæni tractatus audivimus; verum est de sacrificiis inhibendis post prandium, ut a jejunis, sicut dignum est, offerantur, et tunc, et nunc firmatum est.