Latin
Synodus Apud Carthaginem Africanorum, Quæ Constituit Canones Numero Cxxxviii, De rebaptizationibus et reordinationibus vel transla- tionibus episcoporum
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 343
Unproofread scanNot analysed yet
XLVIII. Illud autem suggerimus mandatum nobis, quod etiam in Capuensi plenaria synodo videtur statutum, ut non liceat fieri rebaptizationes, reordinationes, vel translationes episcoporum. Nam Cresconius. Villa- Rhegensis episcopus, plebe sua derelicta, Tubuniensem invasit Ecclesiam, et usque bodie commonitus, secundum quod statutum fuerat relinquere camdem, quam invaserat, plebem, contempsit Adversus istum quæ pronuntiata fuerant confirmata quidem audivimus; sed petimus, secundum quod nobis mandatum est, ut dignemini dare fiduciam quod, jam necessitate ipsa cogente, liberum nobis sit rectorem provinciæ, secundum statuta gloriosissimorum. principum, adversus illum adire, utqui mili admonitione sanctitatis vestræ acquiescere noluit, et emendare illicitum auctoritate judiciaria protinus excludatur. Aurelius episcopus dixit: Servata forma disciplinæ, non xstimabitur appetitus, si a vestra charitate modeste conventus recedere detractaverit, cum fuerit, suo contemptu, et contumacia, faciente etiam auctoritate judiciaria, conventus. Honoratus et Urbanus episcopi dixerunt: Hoc ergo omnibus placet? Ab universis episcopis dictum est: Justum est, placet.