Latin
Quod non oporteat episcopos, aut quemlibet ex clero per pecunias ordinari
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 231
Unproofread scanNot analysed yet
II. Si quis episcopus per pecuniam fecerit ordinationem, et sub pretio, redegerit gratiam, quae non potest vendi, ordinaveritque per pecunias episcopum, aut presbyterum, aut diaconum, vel quemlibct ex his qui connumerantur in clero, aut promoverit per pecunias dispensatorem, aut defensorem, vel quemquam, qui subjectus est regulae, pro suo turpissimi lucri commodo: is, cui hoc attentanti probatum 'uenit, proprii gradus pcriculo subjacebit. Et qui ordinalus est, nihil ex hac ordinalione, vel promotione, quae cst per negotiationem iacta, proliciat: sed sit alienus a dignitate, vel sollicitudine, quam pecuniis quæsivit. Si quis vero mediator tam turpibus et nefandis datis vel acceptis exstiterit, siquidem clerieus fuerit, proprio gradu decidat; si vero laicus aut monachus, anathematizetur.