Latin
Quod non oporteat episcopos, clericos et monachos, prædia aliena conducere
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 232
Unproofread scanNot analysed yet
III. Pervenit ad sanctam synodum quod quidam, qui in clero videntur allecti, propter lucra turpia conductores alienarum possessionum liant, et sæcularia negotia sub cura sua suscipiant: Dci quidem ministerium parvipendentes, sæcularium vero discurrentes domos, et propter avaritiam patrimoniorum collicitudines assumentes Decrevit itaque sanctum hoc magnumque concilium, nullum deinceps, non episcopum, non clericum, vel monachum, aut possessiones conducere, aut negotiis sæcularibus se miscere, preter pupillorum, si forte leges imponant, inexcusabilem curam, aut civitatis episcopus ecclesiasticarum rerum soHicitudinem habere praeeipiat, aut orphanorum, et viduarum, earumque que sine uUa provisione sunt personarum, quæ maxime ecclesiastico indigent adjutorio, propter timorem Domini causa deposcat. Si quis antemi trausgredi de cætero statuta tentaverit, hujusmodi ecclesiasticis increpationibus subjacebit.