Latin
De honore monachis competente, et ut nullus eorum tentet ecclesiastica aut sæcu…
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 233
Unproofread scanNot analysed yet
IV. Qui vere et sincere singularem sectantur vitam, competenter honorentur: quoniam vero quidam, utentes habitu monachi, ecclesiastica negotia civiliaque conturbant, circumeuntes indifferenter urbes, nec non et monasteria sibi instruere tentantes, placuit nullum quidem usquam ædificare aut constituere monasterium, vel orationis domum, praeter conscientiam civitaiis episcopi. Monachos vero per unamquamque civitatem, aut regionem, subjectos esse episcopo, et quietem diligere, et intentos esse tantummodo jejunio, et orationi, in locis quibus renuntiaverunt sæculo permanentes. Nec ecclesiastieis vero, nec sæcularibus negotiis communicent, velin aliquo sint molesti, propria monasteria deserentes, nisi forte bis præcipiatur propter opus necessarium ab episcopo eivitatis. Nullum vero recipere in monasteriis servum obtentu monachi, praeter sui domini conscientiam. Transgredientem vero bane definitionem nostram excommunicatum esse decrevimus, ne nomen Dei blasphemetur. Verumtamen episcopum convenit civitatis competentem monasteriorum providentiam gerere.