Latin
De clericis qui sunt in ptochiis, monasteriis, atque martyriis, quæ sub potesta…
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 237
Unproofread scanNot analysed yet
VIII. Clerici qui præficiuntur ptocliiis vel qui ordinantor in monasteriis, et basilicis martyrum, sub episcoporum qui in unaquaque civitate sunt, secundum sanctorum Patrum traditiones, potestate permaneant, nec per contumaciam ab episcopo suo dissiliant. Qui vero audent evertere hujuscemodi formaro quocunquc modo, nec proprio subjiciuntur episcopo, siquidem clerici sunt, canonum correptionibus subjacebunt; si vero laici vel monachi fuerint, communione priventur.