Latin
Quod non oporteat clericoS, habentes adversus invicem negotia, proprium episcop…
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 238
Unproofread scanNot analysed yet
IX. Si quis clericus adversus clericum habet negotium, non deserat episcopum proprium, et ad saecularia percurrat judicia: sed prius actio ventiletur apud episcopum proprium, vel certe consilio ejusdem episcopi, apud quos utræque partes voluerint, iudicium continebunt. Si quis autem præter hæc fecerit, canonicis correptionibus subjacebit. Quod si clericus habet causam adversus episcopum proprium, vel adversus alteram, apud synodum provinciae judicetur. Quod si adversus ejusdem provinciæ metropolitanum episcopus vel clericus habet querelam, petat primatem diœceseos, aut sedem regia urbis Constantinopolitanæ, et apud ipsam judieetur.