Latin
Quod oporteat per provincias bis in anno concilia celebrari
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 248
Unproofread scanNot analysed yet
XIX. Pervenit ad aures nostras, quod in provinciis statuta episcoporum concilia minime celebrentur, et ex hoc plurima negligantur ecclesiasticarum causarum, quæ correctione indigeant. Decrevit itaque sancta synodus, secundum canones Patrum bis in anno episcopos in idipsum, in unaquaque provincia convenire, quo metropolitanus antistes probaverit, et corrigere singula, si qua fortassis emerserint. QuicuMque vero non advenerint episcopi, resident autem in suis civitatibus, et hoc, dum in sua incolumitate consistunt, omnique inexcusabili et necessana occupatione probantur liberi, fraterno corripiantur affectu.