Latin
Quod minime clericos transmigrari conveniat
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 249
Unproofread scanNot analysed yet
XX. Clericos in ecclesia ministrantes, sicut jam constituimus, in alterius civitatis ecclesia statutos licri non oportet: sed contentos esse in quibus ab initio ministrare meruerunt, exceptis illis qui, proprias amittentes provincias, ex necessitate ad aliam ecclesiam transierunt. Si quis autem episcopus post bane definitionem susceperit clericum ad alium episcopum pertinentem, placuit et susceptum et suscipientem communione privari, donec is qui migraverat clericus ad propriam fuerit regressus ecclesiam.