Latin
Quando quis debeat a vicinis provinciæ episcopis ordinari
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 261
Unproofread scanNot analysed yet
V. Osius episcopus dixit: Si contigcrit in una provincia, in qua plurimi fuerint episcopi, unum forte remanere episcopum, ille vero per negligentiam noluerit ordinare episcopum, et populi convenerint, episcopos vicinae provinciae debere illum prius convenire episcopum qui in ea provincia moratur, et ostendere quod populi petant sibi rectorem, et hoc justum esse, ut et ipsi veniant, et cum ipso ordinent episcopum. Quod si conventus litteris tacuerit, et dissimulaverit, nihilque rescripserit, satisfaciendurn esse populis, ut veniant ex vicina provincia episcopi, et ordinent episcopum.