Latin
De non ordinandis episcopis per vicos et modicas civitates
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 262
Unproofread scanNot analysed yet
VI. Licentia vero danda non est ordinandi episeopum aut in vico aliquo, aut in modica civitate, cui sufficit unus presbyler, quia non est necesse ibi episcopum fieri, ne vilescat nomen episcopi et auctoritas. Non debent illic ex alia provincia invitati facere episcopum, nisi aut in his civitatibus quæ episcopos habuerunt, aut si qua talis, aut tam populosa civitas, quae merelur habere episcopum. Si hoc omnibus placet. Synodus respondit: Placet.