Latin
Quando, et in quibus causis, episcopi ad comitatum ire debeant
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 264
Unproofread scanNot analysed yet
VIII. Osius episcopus dixit: Importunitates et nimia frequentia, et injustae petitiones fecerunt nos non tantam habere vel gratiam, vel fiduciam, dum quidam non cessant ad comitatum ire episcopi, et maxime Afri, qui, sicut cognovimus, sanctissimi fratris et coepiscopi- nostri Grati salutaria consilia spernunl atque contemnunt, ut non solum ad comitatum multas, ei diversas, Ecclesiæ non profuturas perferant causas, neque ut fieri solet, aut oportet, ut pauperibus, aut viduis, aut pupillis subveniatur, sed et dignitates sæculares, et administrationes, quibusdam postulent. Hæc itaque pravitas olim non solum murmurationes, sed et scandala excitat. Honestum esl autem ut episcopi intercessionem his praestent qui inqua vi opprimuntur, aut si vidua aflligatur, aut pupillus exspolietur: si tamen isthæc nomina justam habeant causam aut petitionem. Si vobis ergo, fratres charissimi, placet, decernite, ne episcopi ad comitatum accedant, nisi forte hi qui religiosi imperatoris litteris vel invitati vel vocati fuerint. Sed quoniam sæpe contingit ut ad misericordiam Ecclesuæ confugiant qui injuriam patiuntur, aut qui pec-, cantes in exsilin vel insulis damnantur, aut certe quamcunque sententiam suscipiunt, subveniendum est his, et sine dubitatione petenda indulgenda. Hoc ergo decernite, si vobis placet Universi dixerunt: Placet et constituatur.