Latin
De provinciali synodo relractanda per vicarios episcopi urbis Romæ, si ipse dec…
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 263
Unproofread scanNot analysed yet
VII. Osius episcopus dixit: Placuit autem ut si episcopus accusatus fuerit, et judicaverint congregati episcopi regionis ipsius, et de gradu suo eum dejecerint, si appellaverit qui dejectus est et confugerit ad episcopum Romanae Ecclesiae, et voluerit se audiri; si justum putaverit ut renovetur examen, scribere his episcopis dignetur, qui in finitima et propinqua provincia sunt, ut ipsi diligenter omnino requirant, et juxta fidem veritatis definiant: quod si is qui rogat causam suam iterum audiri deprecatione sua moverit episcopum Romanum, ut e latere suo presbylcrum mittat, erit in potestate episcopi quid velit, et quid aestimet. Et si decreverit mittendos esse qui præsentes cum episcopis judicent, babentes ejus auctoritatem a quo destinati sunt, erit in suo arbitrio; si vero crediderit episcopos sufficere ut negotio terminum imponant, faciet quod sapientissimo consilio judicaveric.