Latin
Ne liceat episcopo a sua Ecclesia plus tribus hebdomadibus abesse
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 271
Unproofread scanNot analysed yet
XV. Osius episcopus dixit: Quia nihil præteirmitti oportet, sunt quidam fratres et coepiscopi nostri qui non in ea civilale in qaa Videntur episcopi esse constituti, vel certe partam rem illic habeant, alibi autem idonea prædia habere cognoscuntur, vel affectionem proximorum, quibus indtrigeant: hactenos permitti eis oportet ut accedant ad possessiones suas, et disponant, vel ordinent fructum laboris sui, ut post tres dominicos, id est post tres hdebdomadas, si morari necesse est, in sais potius fundis morentur. Aut si est proxima civitas, in qua est presbyter, ne sine ecclesia videatur facere diem dominicum, illuc accedat, ut neque res domesticae per absentiam ejus detrimentum sustineant, et non frequenter veniendo ad civitatem in qua episcopus moratur, suspicionem jactantiæ et ambitionis evadat. tJniversi dixerunt placere sibi.