Latin
De clericis a communione summoris ab alio non recipiendis episcopo
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 272
Unproofread scanNot analysed yet
XVI. Osius episcopus dixit: Hoc quoque omnibus placet, ut sive diaconus, sive presbyter, sive qnis clericorum ab episcopo suo communione fuerit privatus, et ad alterum perrexerit episcopum, et scierit ad quem confugit, eum ab episcopo suo fuisse abjectum, non oportet ut ei communionem indulgeat: quod si fecerit, sciat se convocatis episcopis causas esse dicturum. Universi dixerunt: Hoc statutum et pacem servabit, et concordiam custodiet.