Latin
De excommunicatis apud vicinos episcopos audiendis
Dionysius Exiguus, Codex Canonum Ecclesiasticorum Sive Codex Canonum Vetus Ecclesiae Romanae 273
Unproofread scanNot analysed yet
XVII. Osius episcopus dixit: Quod me adhuc nsovet reticere non debeo, si episcopus, qui forte iracundus (quod esse non debet) cito et aspere commovetur adversus presbyterum, sive diaconum suum, et eiterminare eum de Ecclesia voluerit, providendum est ne innocens damnetur, aut perdat communionem: et ideo habeat potestatem is qui abjectus est at episcopos finitimos interpellet, et causa ejus audiatur, ac diligentius tractetur, quia non oportet ei negare audientiam roganti; et ille episcopus qui iuste aut injuste eum abjecit, patienter accipiat ut negotium discutiatur, ut vel probetur sententia ejus a plurimis, vel emendetur. Tamen priusquam omnia diligenter et fideliter examinentur, eum, qui fuerit a communione separatus, ante cognitionem nullus debet præsumere ut eum communione societ. Hi vero qui conveniunt ad audiendum, si viderint clericorum esse studium, et superbiam, quia non decet, ut episcopus injuriam, vel contumeliam patiatur, severiuribus eos verbis castigent, ut obediant honesta præcipienti episcopo, qui sicut ille clericis sincerutn exhibere debet amorem charitatis, ita quoque vicissim ministri infucata debent cpiscopo suo exhibere obsequia.